[259] EPISTOLA LIX. IUSTUS LIPSIUS THEODORO CANTHERO S. Dico. Epistolam tuam accepi post longum intervallum, sed ignosco facile occupationibus tuis, quae itidem & me saepe arcent a scribendo. Amor interea non cessat, nec cessabit, quamdiu vigebit in me id, quo vivo. De BAUDIO quaesivi diligenter. Est ille quidem Apulei diligens, sed negat exemplar ullum se vidisse manuscriptum; ne notas quidem habere, praeter paucas, quas non gravabitur in tempore ad te mittere. CARRIONIS Emendationes vidi. Iudicium quaeris? Bona quaedam in iis esse non nego: sed adfectata pleraque & emendicata. Novi hominem, & quid possit. Unde autem ille tam subito Graecus? Non fallit me bonus histrio quin ea sint ab aliena mente, imo manu. Nam ne scribere quidem Graece noveat. An Gallia. homines sic immutat? In multis occasio mihi risus, velut cum me etiam laudat, & vocat Nostrum. Egone? Spretum me, rejectumque a bonis omnibus esse velim, si tuus. Sed pergat ille ludere & illudere suis pueris: me nec capiet nec fallet. Haec apud te solum. At, quod oblitus; Idem illum etiam Agellium edit, & scio certo exemplar jam esse apud Typographum eundem. Ego stultus cur cessavi? GIPHANIO sane hoc tribui, cujus labori intervenire nolui aut laudi, nam alioqui ante emittere, ut scis, paratus mihi ad editionem ille scriptor. Sed haec mihi non tanti. Loca de quibus judicium meum quaeris in Arnobio quaeram & videbo. Nunc ignosce festinanti & occupato. Vale, mi CANTERE. Lugduni VI. Kal. Decemb. MDLXXXIII. |